

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 64: Versus 6
Menstruatae,etc. Mene Hebraice, Luna Latine; unde menstruatae quae singulis mensibus solent sanguinis fluxum sustinere. Et tunc viri abstinere debent ab eis. Tunc enim concipiuntur membris damnati, caeci, claudi, leprosi et hujusmodi: ut quia parentes non erubuerunt misceri in conclavi, eorum peccata pateant cunctis, et aperte redarguantur in parvulis.Ventus.Commotio acris, ut ibi,Imperavit ventis et mari[Matth. 8.]. Vel Spiritus sanctus:Advenientis Spiritus vehementis[Act 1.]. Hic enim Spiritus pro vento ponitur significatione Spiritus sancti. Vel, tentatio daemonum et malorum hominum, ut illud:Venerunt flumina, et flaverunt venti[Matth. 7.]: et hoc est quasi ventus.